- MILITIA Coeli
- MILITIA CoeliGraece Στρατιὰ τοῦ Ο᾿υρανοῦ, quod Beza mavult reddere, Exercitus caeli, memoratur Actor c. 7.v. 42. ubî Deum Israelitas in deserto tradidisse λατρεύειν τῇ ςτρατιᾷ τοῦ οὐρανοῦ, ad colendum exercitum caeli, Stephanus ait: Quâ voce non Angeli, qui tamen et ipsi ςτρἁτιὰοὐράνιος, exercitus caelestis, appellantur; sed universa caeli sidera intelligenda veniunt, ut discimus ex Deuter. c. 4. v. 19. Ne sublatis oculis tuis versus caelum, quum aspexeris Solem aut Lunam aut Stellas ullam rem exercitus caelestis, tum impellaris et incurvans te eis colas ea, quae impertitus est Iehova Deus tuus reliquis omnibus populis sub universo caelo. Quamvis enim Sol et Luna, duo illa magna luminaria, ut vocantur Gen. c. 1. v. 16. praecipuô honore ab Idololatris colerentur, non his tamen superstitio acquievit, sed ad reliquos qu oque Planetas, imo et minora quaecumque sidera, quorum natura, virtutes ac influentiae distincte non cognoscuntur. sese extendit. Sic alibi in Scriptura Militiae seu Exercitus Idolorum mentio fit; et videntur huius classis esse Conclavia figurata, in quibus Ezechiel Propheta vidit omnes formas reptilium et iumentorum detestandorum, omniumque stercoreorum Deorum domus Israelis: expressum (opus) in pariete ipso circumquaque, c. 8. v. 10. Apud Romanos Pantheon: apud Athenienses ara. Diis Asiae, et Europae et Libyae, ac ne quis forte omitteretur, Deo ignoto ac peregrino, sacra huc facit. Vide Thomam Godwyn. de ritibus Hebr. l. 4. c. 7.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.